monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, X.De Damaso et Ursino, qui Romae episcopi pariter ordinati sunt. <<<     >>> XII.Quod Themistius philosophus Valentem ab orthodoxorum nece avocaverit.

Cassiodorus, 8, CAPUT XI.De fine Valentiniani maioris, et auspiciis Valentiniani minoris; et quomodo Valentinianus, viva priori coniuge, duxerit aliam uxorem.

1 Inter haec igitur Valentinianus imperator Hesperiae, contra legatos Sauromatarum vehementi furore commotus, eruptione venarum fluxu sanguinis exspiravit, post consulatum Gratiani tertium et Equitii [An. Dom. 375], septima decima die mensis Novembris, anno vitae quinquagesimo quarto, imperii undecimo. Quo moriente, Italiae milites, sexta die post eius mortem, Valentinianum puerum eius filium ad imperii culmino provexerunt.
2 Cuius imperium frater scilicet Gratianus et Valens patruus licet ingrate (quod eis ignorantibus factum sit), tamen postea susceperunt. Hoc itaque modo Valentinianus minor in paterno successit imperio. Is enim natus est de Iustina, quam vivente Severa priore coniuge Valentinianus hoc modo duxisse probatur uxorem. Iustus Iustinae pater, cum esset Piceni iudex Constantii temporibus, vidit in somnis quoniam ex dextro femore imperialem purpuram genuisset.
3 Cumque visio per multos recitaretur, ad Constantii aures usque pervenit. At ille considerans somnium, tanquam imperator ex eo nasceretur, mittens occidit Iustum. Cuius filia Iustina, cum orphana remansisset a patre, virgo permansit. Posteriore vero tempore pervenit ad Severae notitiam, ad quam frequentius veniebat, et amabatur; ita ut etiam cum ea balneis uteretur. Cumque Severa secum lavantem Iustinam diutius inspexisset, pulchritudine virginis obligata est, et dixit imperatori quia sic speciosa esset virgo Iustina, ut etiam ipsa, licet esset mulier, eius tamen amore sit capta.
4 Verum imperator, eius sermone concepto, Iustinam ducere tractabat uxorem; non tamen Severam abiicere, ex qua Gratianus fuerat natus, quem paulo ante firmarat imperatorem. Legem itaque protulit publice per civitates proposita sancientem, ut liceret volentibus habere duas uxores. Cumque posita lex haberetur, Iustinae ipse coniunctus est: ex qua natus est Valentinianus iunior et filiae tres, Iusta, Grata et Galla; quarum duae quidem in virginitate manserunt, Gallam vero postea maior Theodosius imperator duxit uxorem; ex qua Placidia filia noscitur ei esse progenita.
5 Nam Arcadium et Honorium ex Flacilla priore coniuge habuisse cognoscitur. [SOCRATES, lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 248.]
Cassiodorus HOME

bav823.25 bav824.241 bnf1603.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik